STATIVS
STELLAE
SVO SALVTEM
Diu
multumque dubitavi, Stella iuvenis optime et in
studiis nostris
eminentissime, qua parte evolvisti, an hos
libellos, qui mihi
subito calore et quadam festinandi volup-
tate fluxerunt, cum
singuli de sinu meo pro [ . . . . ] con-
gregatos ipse dimitterem.
quid enim o[ . . . . ] quoque auc- 5
toritate editionis
onerari, quo adhuc pro Thebaide mea,
quamvis me reliquerit,
timeo? sed et Culicem legimus et
Batrachomachiam etiam
agnoscimus, nec quisquam est
inlustrium poetarum qui non aliquid
operibus suis stilo
remissiore praeluserit. quid quod haec serum
erat conti- 10
nere, cum illa vos certe quorum honori data
sunt habe-
retis? sed apud ceteros necesse est multum illis pereat
ex venia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam
celeritatis. nullum enim ex illis biduo longius tractum,
quaedam
et in singulis diebus effusa. quam timeo ne ve- 15
rum istuc
versus quoque ipsi de se probent!
Primus libellus
sacrosanctum habet testem: sumendum
enim erat 'a Iove
principium.' centum hos versus, quos
in ecum maximum feci,
indulgentissimo imperatori po-
stero die quam dedicaverat opus,
tradere est iussum. 'po- 20
tuisti illud'++dicet
aliquis++'et ante vidisse.' respondebis
illi tu, Stella
carissime, qui epithalamium tuum, quod
mihi iniunxeras, scis
biduo scriptum. audacter mehercles,
sed tantum tamen hexametros
habet et fortasse tu pro
collega mentieris. Manilius certe
Vopiscus, vir eruditissi- 25
mus et qui praecipue vindicat a
situ litteras iam paene
fugientes, solet ultro quoque nomine meo
gloriari villam
Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die.
sequitur
libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo
nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri. nam 30
Claudi Etrusci testimonium est, qui balneolum a me suum
intra
moram cenae recepit. in fine sunt kalendae De-
cembres, quibus
utique creditur: noctem enim illam
felicissimam et voluptatibus
publicis inexpertam. . . .
ECVS MAXIMVS DOMITIANI IMP.
Quae superinposito moles geminata colosso 1.1
stat
Latium complexa forum? caelone peractum
fluxit opus? Siculis an
conformata caminis
effigies lassum Steropem Brontemque reliquit?
an te Palladiae talem, Germanice, nobis 5
effecere
manus, qualem modo frena tenentem
Rhenus et attoniti vidit domus
ardua Daci?
nunc age Fama prior notum per saecula nomen
Dardanii
miretur equi cui vertice sacro
Dindymon et caesis decrevit
frondibus Ide: 10
hunc neque discissis cepissent Pergama
muris,
nec grege permixto pueri innuptaeque puellae
ipse nec
Aeneas nec magnus duceret Hector.
adde quod ille nocens saevosque
amplexus Achivos,
hunc mitis commendat eques: iuvat ora tueri 15
mixta notis belli placidamque gerentia pacem.
Nec veris
maiora putes: par forma decorque,
par honor. exhaustis Martem non
altius armis
Bistonius portat sonipes magnoque superbit
pondere,
nec tardo raptus prope flumina cursu 20
fumat et ingenti
propellit Strymona flatu.
par operi sedes. hinc obvia limina
pandit
qui fessus bellis adsertae munere prolis
primus iter
nostris ostendit in aethera divis;
discit et e vultu quantum tu
mitior armis, 25
qui nec in externos facilis saevire furores
das Cattis Dacisque fidem: te signa ferente
et minor in leges
iret gener et Cato castris.
at laterum passus hinc Iulia tecta
tuentur,
illinc belligeri sublimis regia Pauli, 30
terga
pater blandoque videt Concordia vultu.
ipse autem puro celsum
caput aere saeptus
templa superfulges et prospectare videris,
an
nova contemptis surgant Palatia flammis
pulchrius, an tacita
vigilet face Troicus ignis 35
atque exploratas iam laudet
Vesta ministras.
Dextra vetat pugnas, laevam Tritonia virgo
non gravat et sectae praetendit colla Medusae.
ceu stimulis
accendit equum, nec dulcior usquam
lecta deae sedes, nec si,
Pater, ipse teneres. 40
pectora, quae mundi valeant evolvere
curas
et quis se totis Temese dedit hausta metallis.
it tergo
demissa chlamys, latus ense quieto
securum, magnus quanto mucrone
minatur
noctibus hibernis et sidera terret Orion. 45
At
sonipes habitus animosque imitatus equestris
acrius attollit
vultus cursumque minatur;
cui rigidis stant colla iubis vivusque
per armos
impetus, et tantis calcaribus ilia late
suffectura
patent. vacuae pro cespite terrae 50
aerea captivi crinem
tegit ungula Rheni.
hunc et Adrasteus visum extimuisset Arion,
et pavet aspiciens Ledaeus ab aede propinqua
Cyllarus: hic
domini numquam mutabit habenas
perpetuus frenis atque uni serviet
astro. 55
Vix sola suffieiunt insessaque pondere toto
subter anhelat humus, nec ferro aut aere: laborant
sub genio,
teneat quamvis aeterna crepido,
quae superingesti portaret
culmina montis
caeliferique attrita genu durasset Atlantis. 60
Nec longae traxere morae. iuvat ipsa labores
forma dei
praesens, operique intenta iuventus
miratur plus posse manus.
strepit ardua pulsu
machina; continuus septem per culmina ventis
it fragor et magnae figit vaga murmura Romae. 65
Ipse
loci custos, cuius sacrata vorago
famosique lacus nomen
memorabile servant,
innumeros aeris sonitus et verbere crudo
ut
sensit mugire forum, movet horrida sancto
ora situ meritaque
caput venerabile quercu. 70
ac primum ingentes habitus
lucemque coruscam
expavit maioris equi terque ardua mersit
colla
lacu trepidans, laetus mox praeside viso:
'salve, magnorum proles
genitorque deorum,
auditum longe numen mihi! nunc mea felix, 75
nunc veneranda palus, cum te prope nosse tuumque
immortale
iubar vicina sede tueri
concessum. semel auctor ego inventorque
salutis
Romuleae: tu bella Iovis, tu proelia Rheni,
tu civile
nefas, tu tardum in foedera montem 80
longo Marte domas.
quod si te nostra tulissent
saecula, temptasses me non audente
profundo
ire lacu, set Roma tuas tenuisset habenas.'
Cedat
equus Latiae qui contra templa Diones
Caesarei stat sede fori
quem traderis ausus 85
Pellaeo, Lysippe, duci; mox Caesaris
ora
mirata cervice tulit: vix lumine fesso
explores quam
longus in hunc despectus ab illo.
quis rudis usque adeo qui non,
ut viderit ambos,
tantum dicat equos quantum distare regentes? 90
Non hoc imbriferas hiemes opus aut Iovis ignem
tergeminum,
Aeolii non agmina carceris horret
annorumve moras: stabit, dum
terra polusque,
dum Romana dies. hoc et sub nocte silenti,
cum
superis terrena placent, tua turba relicto 95
labetur caelo
miscebitque oscula iuxta.
ibit in amplexus natus fraterque
paterque
et soror: una locum cervix dabit omnibus astris.
Vtere
perpetuum populi magnique senatus
munere. Apelleae cuperent te
scribere cerae, 100
optassetque novo similem te ponere
templo
Atticus Elei senior Iovis, et tua mitis
ora Tarans,
tua sidereas imitantia flammas
lumina contempto mallet Rhodos
aspera Phoebo.
certus ames terras et quae tibi templa
dicamus. 105
ipse colas; nec te caeli iuvet aula, tuosque
laetus huic dono videas dare tura nepotes.
EPITHALAMION
IN STELLAM ET
VIOLENTILLAM
Vnde sacro Latii
sonuerunt carmine montes? 2.1
cui, Paean, nova plectra moves
umeroque comanti
facundum suspendis ebur? procul ecce canoro
demigrant Helicone deae quatiuntque novena
lampade sollemnem
thalamis coeuntibus ignem 5
et de Pieriis vocalem fontibus
undam.
quas inter vultu petulans Elegea propinquat
celsior
adsueto divasque hortatur et ambit
alternum fultura pedem,
decimamque videri
se cupit et medias fallit permixta sorores. 10
ipsa manu nuptam genetrix Aeneia duxit
lumine demissam et
dulci probitate rubentem,
ipsa toros et sacra parat coetuque
Latino
dissimulata deam crinem vultusque genasque
temperat
atque nova gestit minor ire marita. 15
Nosco diem
causasque sacri: te concinit iste
(pande fores!) te, Stella,
chorus; tibi Phoebus et Euhan
et de Maenalia volucer Tegeaticus
umbra
serta ferunt. nec blandus Amor nec Gratia cessat
amplexum
niveos optatae coniugis artus 20
floribus innumeris et
olenti spargere nimbo.
tu modo fronte rosas, violis modo lilia
mixta
excipis et dominae niveis a vultibus obstas.
Ergo
dies aderat Parcarum conditus albo
vellere, quo Stellae
Violentillaeque professus 25
clamaretur hymen. cedant
curaeque metusque,
cessent mendaces obliqui carminis astus,
fama
tace: subiit leges et frena momordit
ille solutus amor, consumpta
est fabula vulgi
et narrata diu viderunt oscula cives. 30
tu tamen attonitus, quamvis data copia tantae
noctis, adhuc
optas permissaque numine dextro
vota paves. pone o dulcis
suspiria vates,
pone: tua est. licet expositum per limen aperto
ire redire gradu: iam nusquam ianitor aut lex 35
aut
pudor. amplexu tandem satiare petito
(contigit!) et duras pariter
reminiscere noctes.
digna quidem merces, et si tibi Iuno labores
Herculeos, Stygiis et si concurrere monstris
fata darent, si
Cyaneos raperere per aestus 40
hanc propter: tanti Pisaea
lege trementem
currere et Oenomai fremitus audire sequentis.
nec
si Dardania pastor temerarius Ida
sedisses, haec dona forent, nec
si alma per auras
te potius prensum aveheret Tithonia biga. 45
Sed quae causa toros inopinaque gaudia vatis
attulit,
hic mecum, dum fervent agmine postes
atriaque et multa pulsantur
limina virga,
hic, Erato iucunda, doce. vacat apta movere
colloquia, et docti norunt audire penates. 50
Forte,
serenati qua stat plaga lactea caeli,
alma Venus thalamo pulsa
modo nocte iacebat
amplexu duro Getici resoluta mariti.
fulcra
torosque deae tenerum premit agmen Amorum;
signa petunt quas
ferre faces, quae pectora figi 55
imperet; an terris saevire
an malit in undis,
an miscere deos an adhuc vexare Tonantem.
ipsi animus nondum nec cordi fixa voluntas:
fessa iacet
stratis, ubi quondam conscia culpae
Lemnia deprenso repserunt
vincula lecto. 60
hic puer e turba volucrum, cui plurimus
ignis
ore manuque levi numquam frustrata sagitta,
agmine de
medio tenera sic dulce profatur
voce (pharetrati pressere
silentia fratres):
'scis ut, mater,' ait 'nulla mihi dextera
segnis 65
militia: quemcumque hominum divumque dedisti,
uritur. at quondam lacrimis et supplice dextra
et votis
precibusque virum concede moveri,
o genetrix: duro nec enim ex
adamante creati,
sed tua turba sumus. clarus de gente Latina 70
est iuvenis, quem patriciis maioribus ortum
nobilitas gavisa
tulit praesagaque formae
protinus e nostro posuit cognomina
caelo.
hunc egomet tota quondam (tibi dulce) pharetra
improbus
et densa trepidantem cuspide fixi. 75
quamvis Ausoniis
multum gener ille petitus
matribus, edomui victum dominaeque
potentis
ferre iugum et longos iussi sperare per annos.
ast
illam summa leviter (sic namque iubebas)
lampade parcentes et
inerti strinximus arcu. 80
ex illo quantos iuvenis premat
anxius ignes,
testis ego attonitus, quantum me nocte dieque
urgentem ferat: haud ulli vehementior umquam
incubui,
genetrix, iterataque vulnera fodi.
vidi ego et immiti cupidum
decurrere campo 85
Hippomenen, nec sic meta pallebat in
ipsa.
vidi et Abydeni iuvenis certantia remis
brachia
laudavique manus et saepe natanti
praeluxi: minor ille calor quo
saeva tepebant
aequora: tu veteres, iuvenis, transgressus
amores. 90
ipse ego te tantos stupui durasse per aestus
firmavique animos blandisque madentia plumis
lumina detersi.
quotiens mihi questus Apollo
sic vatem maerere suum! iam, mater,
amatos
indulge thalamos. noster comes ille piusque 95
signifer armiferos poterat memorare labores
claraque facta
virum et torrentes sanguine campos;
sic tibi plectra dedit,
mitisque incedere vates
maluit et nostra laurum subtexere myrto.
hic iuvenuapsus suaque aut externa revolvit 100
vulnera;
pro! quanta est Paphii reverentia, mater,
numinis: hic nostrae
deflevit fata columbae.'
Finis erat: tenera matris cervice
pependit
blandus et admotis tepefecit pectora pennis.
illa
refert vultum non aspernata rogari: 105
'grande quidem
rarumque viris, quos ipsa probavi,
Pierius votum iuvenis cupit.
hanc ego, formae
egregium mirata decus cui gloria patrum
et
generis certabat honos, tellure cadentem
excepi fovique sinu; nec
colla genasque 110
comere nec pingui crinem deducere amomo
cessavit mea, nate, manus. mihi dulcis imago
prosiluit.
celsae procul aspice frontis honores
suggestumque comae. Latias
metire quid ultra
emineat matres: quantum Latonia Nymphas 115
virgo premit quantumque egomet Nereidas exsto.
haec et
caeruleis mecum consurgere digna
fluctibus et nostra potuit
considere concha,
et si flammigeras potuisset scandere sedes
hasque intrare domos, ipsi erraretis, Amores. 120
huic
quamvis census dederim largita beatos,
vincit opes animo.
queritor iam Seras avaros
angustum spoliare nemus Clymeneaque
deesse
germina nec virides satis inlacrimare sorores,
vellera
Sidonio iam pauca rubescere tabo 125
raraque longaevis
nivibus crystalla gelari.
huic Hermum fulvoque Tagum decurrere
limo,
nec satis ad cultus; huic Inda monilia Glaucum
Proteaque
atque omnem Nereida quaerere iussi.
hanc si Thessalicos vidisses,
Phoebe, per agros, 130
erraret secura Daphne. si in litore
Naxi
Theseum iuxta foret haec conspecta cubile,
Gnosida
desertam profugus liquisset et Euhan.
quod nisi me longis
placasset Iuno querelis,
falsus huic pennas et cornua sumeret
aethrae 135
rector, in hanc vero cecidisset Iuppiter auro.
sed dabitur iuveni cui tu, mea summa potestas,
nate, cupis,
thalami quamvis iuga ferre secundi
saepe neget maerens. ipsam iam
cedere sensi
inque vicem tepuisse viro.' sic fata levavit 140
sidereos artus thalamique egressa superbum
limen Amyclaeos ad
frena citavit olores.
iungit Amor laetamque vehens per nubila
matrem
gemmato temone sedet. iam Thybridis arces
Iliacae:
pandit nitidos domus alta penates 145
claraque, gaudentes
plauserunt limina cygni.
Digna deae sedes, nitidis nec
sordet ab astris.
hic Libycus Phrygiusque silex, hic dura Laconum
saxa virent, hic flexus onyx et concolor alto
vena mari,
rupesque nitent quis purpura saepe 150
Oebalis et Tyrii
moderator livet aeni.
pendent innumeris fastigia nixa columnis,
robora Dalmatico lucent satiata metallo.
excludunt radios
silvis demissa vetustis
frigora, perspicui vivunt in marmore
fontes. 155
nec servat natura vices: hic Sirius alget,
bruma tepet, versumque domus sibi temperat annum.
Exsultat
visu tectisque potentis alumnae
non secus alma Venus quam si
Paphon aequore ab alto
Idaliasque domos Erycinaque templa
subiret. 160
tunc ipsam solo reclinem adfata cubili:
'quonam hic usque sopor vacuique modestia lecti,
o mihi
Laurentes inter dilecta puellas?
quis morum fideique modus?
numquamne virili
summittere iugo? veniet iam tristior aetas. 165
exerce formam et fugientibus utere donis:
non ideo tibi tale
decus vultusque superbos
meque dedi viduos ut transmittare per
annos,
ceu non cara mihi. satis o nimiumque priores
despexisse
procos. at enim hic tibi sanguine toto 170
deditus unam
omnes inter miratur amatque,
nec formae nec stirpis egens: nam
docta per urbem
carmina qui iuvenes, quae non didicere puellae?
hunc et bissenos (sic indulgentia pergat
praesidis Ausonii!)
cernes attollere fasces 175
ante diem; certe iam nunc
Cybeleia movit
limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae.
iamque parens Latius, cuius praenoscere mentem
fas mihi,
purpureos habitus iuvenique curule
indulgebit ebur, Dacasque (et
gloria maior) 180
exuvias laurosque dabit celebrare
recentes.
ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae.
quas
ego non gentes, quae non face corda iugali?
alituum pecudumque
mihi durique ferarum
non renuere greges; ipsum in conubia
terrae 185
aethera, cum pluviis rarescunt nubila, solvo.
sic rerum series mundique revertitur aetas.
unde novum Troiae
decus ardentumque deorum
raptorem, Phrygio si non ego iuncta
marito?
Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos? 190
quis
septemgeminae posuisset moenia Romae
imperii Latiale caput, ni
Dardana furto
cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?'
His mulcet dictis tacitaeque inspirat honorem
conubii.
redeunt animo iam dona precesque 195
et lacrimae vigilesque
viri prope limina questus,
Asteris et vatis totam cantata per
urbem,
Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,
quantum
non clamatus Hylas. iamque aspera coepit
flectere corda libens et
iam sibi dura videri. 200
Macte toris, Latios inter
placidissime vates,
quod durum permensus iter coeptique laboris
prendisti portus. nitidae sic transfuga Pisae
amnis in
externos longe flammatus amores
flumina demerso trahit intemerata
canali, 205
donec Sicanios tandem prolatus anhelo
ore
bibat fontes: miratur dulcia Nais
oscula nec credit pelago
venisse maritum.
Quis tibi tunc alacri caelestum in munere
claro,
Stella, dies? quanto salierunt pectora voto, 210
dulcia cum dominae dexter conubia vultus
adnuit! ire polo
nitidosque errare per axes
visus. Amyclaeis minus exsultavit
harenis
pastor ad Idaeas Helena veniente carinas;
Thessala
nec talem viderunt Pelea Tempe, 215
cum Thetin Haemoniis
Chiron accedere terris
erecto prospexit equo. quam longa morantur
sidera! quam segnis votis Aurora mariti!
At procul ut
Stellae thalamos sensere parari
Letous vatum pater et Semeleius
Euhan, 220
hic movet Ortygia, movet hic rapida agmina Nysa.
huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae
et Parnasus
honos: illi Pangaea resultant
Ismaraque et quondam genialis
litora Naxi.
tunc caras iniere fores comitique canoro 225
hic chelyn, hic flavam maculoso nebrida tergo,
hic thyrsos,
hic plectra ferunt; hic enthea lauro
tempora, Minoa crinem premit
ille corona.
Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto
omina, iam festa fervet domus utraque pompa. 230
fronde
virent postes, ecfulgent compita flammis,
et pars immensae gaudet
celeberrima Romae.
omnis honos, cuncti veniunt ad limina fasces,
omnis plebeio teritur praetexta tumultu;
hinc eques, hinc
iuvenum questus, stola mixta laborat. 235
felices utrosque
vocant, sed in agmine plures
invidere viro. iamdudum poste
reclinis
quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen
quo
vatem mulcere queat. dat Iuno verenda
vincula, et insigni geminat
Concordia taeda. 240
hic fuit ille dies: noctem canat ipse
maritus,
quantum nosse licet. sic victa sopore doloso
Martia
fluminea posuit latus Ilia ripa;
non talis niveos strinxit
Lavinia vultus
cum Turno spectante rubet; non Claudia talis 245
respexit populos mota iam virgo carina.
Nunc opus,
Aonidum comites tripodumque ministri,
diversis certare modis: eat
enthea vittis
atque hederis redimita cohors, ut pollet ovanti
quisque lyra. sed praecipui qui nobile gressu 250
extremo
fraudatis opus, date carmina festis
digna toris. hunc ipse Coo
plaudente Philitas
Callimachusque senex Vmbroque Propertius antro
ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis
Naso Tomis
divesque foco lucente Tibullus. 255
Me certe non unus
amor simplexque canendi
causa trahit: tecum similes iunctaeque
Camenae,
Stella, mihi, multumque pares bacchamur ad aras
et
sociam doctis haurimus ab amnibus undam.
at te nascentem gremio
mea prima recepit 260
Parthenope, dulcisque solo tu gloria
nostro
reptasti. nitidum consurgat ad aethera tellus
Eubois
et pulchra tumeat Sebethos alumna;
nec sibi sulpureis Lucrinae
Naides antris
nec Pompeiani placeant magis otia Sarni. 265
Heia age, praeclaros Latio properate nepotes,
qui
leges, qui castra legant, qui carmina ludant.
acceleret partu
decimum bona Cynthia mensem,
sed parcat Lucina precor; tuque ipse
parenti
parce, puer, ne mollem uterum, ne stantia laedas 270
pectora; cumque tuos tacito natura recessu
formarit vultus,
multum de patre decoris,
plus de matre feras. at tu, pulcherrima
forma
Italidum, tandem merito possessa marito,
vincla diu
quaesita fove: sic damna decoris 275
nulla tibi; longe
virides sic flore iuventae
perdurent vultus, tardeque haec forma
senescat.
VILLA TIBVRTINA MANILII VOPISCI
Cernere
facundi Tibur glaciale Vopisci 3.1
si quis et inserto
geminos Aniene penates,
aut potuit sociae commercia noscere ripae
certantisque sibi dominum defendere villas,
illum nec calido
latravit Sirius astro 5
nec gravis aspexit Nemeae frondentis
alumnus:
talis hiems tectis, frangunt sic improba solem
frigora,
Pisaeumque domus non aestuat annum.
Ipsa manu tenera tecum
scripsisse Voluptas
. . . 9a
tunc Venus Idaliis unxit
fastigia sucis
permulsitque comis blandumque reliquit honorem
sedibus et volucres vetuit discedere natos.
O longum
memoranda dies! quae mente reporto
gaudia, quam lassos per tot
miracula visus!
ingenium quam mite solo, quae forma beatis 15
ante manus artemque locis! non largius usquam
indulsit natura
sibi. nemora alta citatis
incubuere vadis; fallax responsat imago
frondibus, et longas eadem fugit umbra per undas.
ipse Anien
(miranda fides) infraque superque 20
saxeus hic tumidam
rabiem spumosaque ponit
murmura, ceu placidi veritus turbare
Vopisci
Pieriosque dies et habentes carmina somnos.
litus
utrumque domi, nec te mitissimus amnis
dividit: alternas servant
praetoria ripas, 25
non externa sibi fluviorum obstare
queruntur.
Sestiacos nunc Fama sinus pelagusque natatum
iactet
et audaci victos delphinas ephebo:
hic aeterna quies, nullis hic
iura procellis,
numquam fervor aquis. datur hic transmittere
visus 30
et voces et paene manus. sic Chalcida fluctus
expellunt fluvii, sic dissociata profundo
Bruttia Sicanium
circumspicit ora Pelorum.
Quid primum mediumve canam, quo
fine quiescam?
auratasne trabes an Mauros undique postes 35
an picturata lucentia marmora vena
mirer, an emissas per
cuncta cubilia nymphas?
huc oculis, huc mente trahor. venerabile
dicam
lucorum senium? te, quae vada fluminis infra
cernis, an
ad silvas quae respicis, aula, tacentis, 40
qua tibi tota
quies offensaque turbine nullo
nox silet et nigros imitantia
murmura somnos?
an quae graminea suscepta crepidine fumant
balnea et impositum ripis algentibus ignem,
quaque
vaporiferis iunctus fornacibus amnis 45
ridet anhelantes
vicino flumine nymphas?
Vidi artes veterumque manus
variisque metalla
viva modis. labor est auri memorare figuras
aut ebur aut dignas digitis contingere gemmas;
quicquid et
argento primum vel in aere minori 50
lusit, et enormes manus
est experta colossos.
dum vagor aspectu visusque per omnia duco,
calcabam necopinus opes. nam splendor ab alto
defluus et
nitidum referentes aera testae
monstravere solum, varias ubi
picta per artes 55
gaudet humus superatque novis asarota
figuris.
expavere gradus.
Quid nunc iungentia mirer
aut quid partitis distantia tecta trichoris?
quid te, quae
mediis servata penatibus arbor
tecta per et postes liquidas
emergis in auras, 60
quo non sub domino saevas passura
bipennes?
et nunc ignaro forsan vel lubrica Nais
vel non
abruptos tibi demet Hamadryas annos.
quid referam alternas gemino
super aggere mensas
albentesque lacus altosque in gurgite
fontes? 65
teque, per obliquum penitus quae laberis amnem,
Marcia, et audaci transcurris flumina plumbo?
an solum Ioniis
sub fluctibus Elidis amnem
dulcis ad Aetnaeos deducat semita
portus?
illic ipse antris Anien et fonte relicto, 70
nocte
sub arcana glaucos exutus amictus
huc illuc fragili prosternit
pectora musco,
aut ingens in stagna cadit vitreasque natatu
plaudit aquas. illa recubat Tiburnus in umbra,
illic
sulpureos cupit Albula mergere crines; 75
haec domus Egeriae
nemoralem abiungere Phoeben
et Dryadum viduare choris algentia
possit
Taygeta et silvis accersere Pana Lycaeis.
quod ni
templa darent alias Tirynthia sortes,
et Praenestinae poterant
migrare sorores. 80
Quid bifera Alcinoi laudem pomaria
vosque,
qui numquam vacui prodistis in aethera, rami?
cedant
Telegoni, cedant Laurentia Turni
iugera Lucrinaeque domus
litusque cruenti
Antiphatae; cedant vitreae iuga perfida
Circes 85
Dulichiis ululata lupis, arcesque superbae
Anxyris et sedes Phrygio quas mitis alumno
debet anus;
cedant, quae te iam solibus artis
avia nimbosa revocabunt litora
bruma.
Scilicet hic illi meditantur pondera mores; 90
hic premitur fecunda quies, virtusque serena
fronte gravis
sanusque nitor luxuque carentes
deliciae, quas ipse suis
digressus Athenis
mallet deserto senior Gargettius horto;
haec
per et Aegaeas hiemes Pliadumque nivosum 95
sidus et Oleniis
dignum petiisse sub astris,
si Maleae credenda ratis Siculosque
per aestus
sit via: cur oculis sordet vicina voluptas?
hic
tua Tiburtes Faunos chelys et iuvat ipsum
Alciden dictumque lyra
maiore Catillum; 100
seu tibi Pindaricis animus contendere
plectris,
sive chelyn tollas heroa ad robora, sive
liventem
satiram nigra rubigine turbes,
seu tua non alia splendescat
epistola cura.
Digne Midae Croesique bonis et Perside
gaza, 105
macte bonis animi, cuius stagnantia rura
debuit
et flavis Hermus transcurrere ripis
et limo splendente Tagus. sic
docta frequentes
otia, sic omni detectus pectora nube
finem
Nestoreae precor egrediare senectae.
SOTERIA RVTILII
GALLICI
Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho 4.1
volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique
conciliata
redit, dubitataque sidera cernit
Gallicus. es caelo dive, es,
Germanice, cordi
(quis neget?): erubuit tanto spoliare ministro 5
imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix
ponderis immensi
damnosaque fila senectae
exuit atque alios melior revirescit in
annos.
ergo alacres quae signa colunt urbana cohortes,
inque
sinum quae saepe tuum fora turbida questum 10
confugiunt
leges, urbesque ubicumque togatae
quae tua longinquis implorant
iura querelis,
certent laetitia, nosterque ex ordine collis
confremat, et sileant peioris murmura famae.
quippe manet
longumque aevo redeunte manebit 15
quem penes intrepidae
mitis custodia Romae,
nec tantum induerint fatis nova saecula
crimen
aut instaurati peccaverit ara Tarenti.
Ast ego
nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo
plectra, nec Aonias
decima cum Pallade divas 20
aut mitem Tegeae Dircesve
hortabor alumnum;
ipse veni viresque novas animumque ministra,
qui caneris; docto nec enim sine numine tantus
Ausoniae
decora ampla togae centumque dedisti
iudicium mentemque viris.
licet enthea vatis 25
excludat Piplea sitim nec conscia
detur
Pirene: largos potius mihi gurges in haustus
qui
rapitur de fonte tuo, seu plana solutis
quom struis orsa modis
seu quom tibi dulcis in artem
frangitur et nostras curat facundia
leges. 30
quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo
reddimus, et dives praedae tamen accipit omni
exuvias Diana
tholo captivaque tela
Bellipotens; nec tu (quando tibi, Gallice,
maius
eloquium fandique opibus sublimis abundas) 35
sperne
coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris
luna, et in Oceanum rivi
cecidere minores.
Quae tibi sollicitus persolvit praemia
morum
urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi
lumina
et ignarae plebis lugere potentes! 40
non labente Numa
timuit sic curia felix,
Pompeio nec celsus eques nec femina
Bruto.
hoc illud: tristis invitum audire catenas;
parcere
verberibus nec qua iubet alta potestas
ire, set armatas multum
sibi demere vires 45
dignarique manus humilis et verba
precantum;
reddere iura foro nec proturbare curules,
et
ferrum mulcere toga. sic itur in alta
pectora, sic mixto
reverentia fidit amori.
Ipsa etiam cunctos gravis
inclementia fati 50
terruit et subiti praeceps iuvenile
pericli,
nil cunctante malo. non illud culpa senectae
(quippe
ea bis senis vixdum orsa excedere lustris),
sed labor intendens
animique in membra vigentis
imperium vigilesque suo pro Caesare
curae, 55
dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus
insidiosa quies et pigra oblivio vitae.
Tunc deus,
Alpini qui iuxta culmina dorsi
signat Apollineos sancto cognomine
lucos,
respicit heu tanti pridem securus alumni. 60
praegressusque moras: 'hinc mecum, Epidauria proles,
hinc'
ait 'i gaudens: datur (aggredienda facultas!)
ingentem recreare
virum. teneamus adorti
(tendatis iam fila!) colos. ne fulminis
atri
sit metus: has ultro laudarit Iuppiter artes. 65
nam
neque plebeiam aut dextro sine numine cretam
servo animam. atque
adeo breviter, dum tecta subimus,
expediam. genus ipse suis
permissaque retro
nobilitas; nec origo latet, sed luce sequente
vincitur et magno gaudet cessisse nepoti. 70
prima togae
virtus illi quoque: clarus et ingens
eloquio; mox innumeris
exercita castris
occiduas primasque domos et sole sub omni
permeruit iurata manus, nec in otia pacis
permissum laxare
animos ferrumque recingi. 75
hunc Galatea vigens ausa est
incessere bello
(me quoque!) perque novem timuit Pamphylia messes
Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci
Armenia et patiens
Latii iam pontis Araxes.
quid geminos fasces magnaeque iterata
revolvam 80
iura Asiae? velit illa quidem ter habere
quaterque
hunc sibi, sed revocant fasti maiorque curulis
nec
permissa semel. Libyci quid mira tributi
obsequia et missum media
de pace triumphum
laudem et opes tantas? nec qui mandaverat
ausus 85
expectare fuit: gaudet Trasimennus et Alpes
Cannensesque animae; primusque insigne tributum
ipse palam
laeta poscebat Regulus umbra.
non vacat Arctoas acies Rhenumque
rebellem
captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper 90
gloria, depositam Dacis pereuntibus Vrbem
pandere, cum tanti
lectus rectoris habenas,
Gallice, Fortuna non admirante subisti.
hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
nate, Iovi.
rogat hoc Latiae pater inclitus urbis, 95
et meruit; neque
enim frustra mihi nuper honora
carmina patricio pueri sonuistis
in ostro.
si qua salutifero gemini Chironis in antro
herba,
tholo quodcumque tibi Troiana recondit
Pergamus aut medicis felix
Epidaurus harenis 100
educat, Idaea profert quam Creta sub
umbra
dictamni florentis opem, quoque anguis abundat
spumatu:
iungam ipse manus atque omne benigne
virus, odoriferis Arabum
quod doctus in arvis
aut Amphrysiaco pastor de gramine
carpsit.' 105
Dixerat. inveniunt positos iam segniter
artus
pugnantemque animam; ritu se cingit uterque
Paeonio
monstrantque simul parentque volentes,
donec letiferas vario
medicamine pestes
et suspecta mali ruperunt nubila somni. 110
adiuvat ipse deos morboque valentior omni
occupat auxilium.
citius non arte refectus
Telephus Haemonia, nec quae metuentis
Atridae
saeva Machaonio coierunt vulnera suco.
Quis
mihi tot coetus inter populique patrumque 115
sit curae
votique locus? tamen ardua testor
sidera teque, pater vatum
Thymbraee, quis omni
luce mihi, quis nocte timor, dum postibus
haerens
assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta
auguror;
immensae veluti conexa carinae 120
cumba minor, cum saevit
hiems, pro parte furentis
parva receptat aquas et eodem volvitur
austro.
Nectite nunc laetae candentia fila, sorores,
nectite! nemo modum transmissi computet aevi:
hic vitae
natalis erit. tu Troica dignus 125
saecula et Euboici
transcendere pulveris annos
Nestoreosque situs! qua nunc tibi
pauper acerra
digna litem? nec si vacuet Mevania valles,
aut
praestent niveos Clitumna novalia tauros,
sufficiam. sed saepe
deis hos inter honores 130
caespes et exiguo placuerunt
farra salino.
BALNEVM CLAVDII ETRVSCI
Non
Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro, 5.1
nec lassata
voco totiens mihi numina, Musas;
et te, Phoebe, choris et te
dimittimus, Euhan;
tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae
terga premas: alios poscunt mea carmina coetus. 5
Naidas,
undarum dominas, regemque corusci
ignis adhuc fessum Siculaque
incude rubentem
elicuisse satis. paulum arma nocentia, Thebae,
ponite: dilecto volo lascivire sodali.
iunge, puer, cyathos
et ne numerare labora 10
cunctantemque incende chelyn;
discede Laborque
Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
fronde
verecunda, Clio mea ludit Etrusco.
ite, deae virides, liquidosque
advertite vultus 15
et vitreum teneris crinem redimite
corymbis,
veste nihil tectae, quales emergitis altis
fontibus
et visu Satyros torquetis amantes.
non vos quae culpa decus
infamastis aquarum,
sollicitare iuvat; procul hinc et fonte
doloso 20
Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
flumina et Herculei praedatrix cedat alumni.
vos mihi quae
Latium septenaque culmina, Nymphae,
incolitis Thybrimque novis
attollitis undis,
quas praeceps Anien atque exceptura natatus 25
Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
Marcia,
praecelsis quarum vaga molibus unda
crescit et innumero pendens
transmittitur arcu:
vestrum opus aggredimur, vestra est quam
carmine molli
pando domus. non umquam aliis habitastis in
antris 30
ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti
monstravitque artes; neu vilis flamma caminos
ureret, ipsa
faces volucrum succendit amorum.
non huc admissae Thasos aut
undosa Carystos;
maeret onyx longe, queriturque exclusus
ophites: 35
sola nitet flavis Nomadum decisa metallis
purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro
ipse
cruentavit maculis lucentibus Attis
quaeque Tyri niveas secat et
Sidonia rupes.
vix locus Eurotae, viridis cum regula longo 40
Synnada distinctu variat. non limina cessant,
effulgent
camerae, vario fastigia vitro
in species animoque nitent. stupet
ipse beatas
circumplexus opes et parcius imperat ignis.
multus
ubique dies, radiis ubi culmina totis 45
perforat atque alio
sol improbus uritur aestu.
nil ibi plebeium; nusquam Temesaea
notabis
aera, sed argento felix propellitur unda
argentoque
cadit, labrisque nitentibus instat
delicias mirata suas et abire
recusat. 50
Extra autem niveo qui margine caerulus
amnis
vivit et in summum fundo patet omnis ab imo
cui non ire
lacu pigrosque exsolvere amictus
suadeat? hoc mallet nasci
Cytherea profundo,
hic te perspicuum melius, Narcisse,
videres, 55
hic velox Hecate velit et deprensa lavari.
Quid nunc strata solo referam tabulata crepantis
auditura
pilas, ubi languidus ignis inerrat
aedibus et tenuem volvunt
hypocausta vaporem?
nec si Baianis veniat novus hospes ab
oris, 60
talia despiciet (fas sit componere magnis
parva),
Neronea nec qui modo lotus in unda,
hic iterum sudare neget.
macte, oro, nitenti
ingenio curaque puer! tecum ista senescant,
et tua iam melius discat fortuna renasci!
KALENDAE
DECEMBRES
Et Phoebus pater et severa Pallas 6.1
et Musae
procul ite feriatae:
Iani vos revocabimus kalendis.
Saturnus
mihi compede exsoluta
et multo gravidus mero December 5
et
ridens Iocus et Sales protervi
adsint, dum refero diem beatum
laeti Caesaris ebriamque ~parcen~.
Vix aurora novos
movebat ortus,
iam bellaria linea pluebant: 10
hunc
rorem veniens profudit eurus.
quicquid nobile Ponticis nucetis,
fecundis cadit aut iugis Idymes;
quod ramis pia germinat
Damascos,
et quod percoquit ~aebosia~ Caunos, 15
largis
gratuitum cadit rapinis;
molles gaioli lucuntulique
et massis
Amerina non perustis
et mustaceus et latente palma
praegnantes
caryotides cadebant. 20
non tantis Hyas inserena nimbis
terras obruit aut soluta Plias,
qualis per cuneos hiems
Latinos
plebem grandine contudit serena.
ducat nubila
Iuppiter per orbem 25
et latis pluvias minetur agris,
dum
nostri Iovis hi ferantur imbres.
Ecce autem caveas subit
per omnis
insignis specie decora cultu
plebes altera, non
minor sedente. 30
hi panaria candidasque mappas
subvectant
epulasque lautiores;
illi marcida vina largiuntur:
Idaeos
totidem putes ministros.
Orbem, qua melior severiorque
est, 35
et gentes alis insemel togatas;
et cum tot
populos, beate, pascas,
hunc Annona diem superba nescit.
i
nunc saecula compara, Vetustas,
antiqui Iovis aureumque
tempus: 40
non sic libera vina tunc fluebant
nec tardum
seges occupabat annum.
una vescitur omnis ordo mensa,
parvi,
femina, plebs, eques, senatus:
libertas reverentiam remisit. 45
et tu quin etiam (quis hoc vocari,
quis promittere possit hoc
deorum?)
nobiscum socias dapes inisti.
iam se, quisquis is
est, inops beatus
convivam ducis esse gloriatur. 50
Hos
inter fremitus novosque luxus
spectandi levis effugit voluptas:
stat sexus rudis, insciusque ferri
ut pugnas capit improbus
viriles!
credas ad Tanain ferumque Phasim 55
Thermodontiacas calere turmas.
hic audax subit ordo
pumilorum,
quos natura brevis statim peracta
nodosum semel in
globum ligavit.
edunt vulnera conseruntque dextras 60
et
mortem sibi (qua manu!) minantur.
ridet Mars pater et cruenta
Virtus,
casuraeque vagis grues rapinis
mirantur pugiles
ferociores.
Iam noctis propioribus sub umbris 65
dives sparsio quos agit tumultus!
hic intrant faciles emi
puellae,
hic agnoscitur omne quod theatris
aut forma placet
aut probatur arte.
hoc plaudunt grege Lydiae tumentes, 70
illic cymbala tinnulaeque Gades,
illic agmina confremunt
Syrorum,
hic plebs scenica quique comminutis
permutant
vitreis gregale sulpur.
Inter quae subito cadunt volatu 75
immensae volucrum per astra nubes,
quas Nilus sacer
horridusque Phasis,
quas udo Numidae legunt sub austro.
desunt
qui rapiant, sinusque pleni
gaudent dum nova lucra
comparantur. 80
tollunt innumeras ad astra voces
Saturnalia
principis sonantes,
et dulci dominum favore clamant:
hoc
solum vetuit licere Caesar.
Vixdum caerula nox subibat
orbem, 85
descendit media nitens harena
densas flammeus
orbis inter umbras
vincens Gnosiacae facem coronae.
conlucet
polus ignibus nihilque
obscurae patitur licere nocti. 90
fugit pigra Quies, inersque Somnus
haec cernens alias abit in
urbes.
Quis spectacula, quis iocos licentes,
quis
convivia, quis dapes inemptas,
largi flumina quis canat Lyaei? 95
iam iam deficio tuoque Baccho
in serum trahor ebrius soporem.
Quos ibit procul hic dies per annos!
quam nullo sacer
exolescet aevo!
dum montes Latii paterque Thybris, 100
dum
stabit tua Roma dumque terris
quod reddis Capitolium manebit.