|
Tito Maccio Plauto ASINARIA
|
|||
|
|
|
PROLOGVS |
|
|
|
Hoc agite sultis, spectatores, nunciam, |
||
|
|
quae quidem mihi atque vobis res vertat bene |
||
|
|
gregique huic et dominis atque conductoribus. |
||
|
|
face nunciam tu, praeco, omnem auritum poplum. |
||
|
5 |
age nunc reside, cave modo ne gratiis. |
||
|
|
nunc quid processerim huc et quid mihi voluerim |
||
|
|
dicam: ut sciretis nomen huius fabulae; |
||
|
|
nam quod ad argumentum attinet, sane brevest. |
||
|
|
nunc quod me dixi velle vobis dicere, |
||
|
10 |
dicam: huic nomen graece Onagost fabulae; |
||
|
|
Demophilus scripsit, Maccus vortit barbare; |
||
|
|
Asinariam volt esse, si per vos licet. |
||
|
|
inest lepos ludusque in hac comoedia, |
||
|
|
ridicula res est. date benigne operam mihi, |
||
|
15 |
ut vos, ut alias, pariter nunc Mars adiuvet. |
||
|
|
|||
|
|
Atto 1 Scena 3 |
||
|
|
Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis |
||
|
|
non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit; |
||
|
155 |
nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst: |
||
|
|
fixus hic apud nos est animus tuos clavo Cupidinis. |
||
|
|
remigio veloque quantum poteris festina et fuge: |
||
|
|
quam magis te in altum capessis, tam aestus te in portum refert. |
||
|
|
Argyr. |
||
|
|
Ego pol istum portitorem privabo portorio; |
||
|
160 |
ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar, |
||
|
|
quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo. |
||
|
|
Clear. |
||
|
|
Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore. |
||
|
|
Argyr. |
||
|
|
Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli; |
||
|
|
solus si ductem, referre gratiam numquam potes. |
||
|
|
Clear. |
||
|
165 |
Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis; |
||
|
|
semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis. |
||
|
|
Argyr. |
||
|
|
Qui modus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes; |
||
|
|
modo quom accepisti, haud multo post aliquid quod poscas paras. |
||
|
|
Clear. |
||
|
|
Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes? |
||
|
170 |
modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas. |
||
|
|
A. |
||
|
|
Dedi equidem quod mecum egisti. C. Et tibi ego misi mulierem: |
||
|
|
par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia. |
||
|
|
A. |
||
|
|
Male agis mecum. C. Quid me accusas, si facio officium meum? |
||
|
|
nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis |
||
|
175 |
ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt. |
||
|
|
Argyr. |
||
|
|
Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu. |
||
|
|
Clear. |
||
|
|
Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum. |
||
|
|
quasi piscis, itidemst amator lenae: nequam est, nisi recens; |
||
|
|
is habet sucum, is suavitatem, eum quo vis pacto condias, |
||
|
180 |
vel patinarium vel assum, verses quo pacto lubet: |
||
|
|
is dare volt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur; |
||
|
|
neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet. |
||
|
|
volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae, |
||
|
|
volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo |
||
|
185 |
subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat. |
||
|
|
vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum. |
||
|
|
Argyr. |
||
|
|
Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo. |
||
|
|
Clear. |
||
|
|
Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas; |
||
|
|
nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas. |
||
|
|
A. |
||
|
190 |
Non meum est. C. Nec meum quidem edepol, ad te ut mittam gratiis. |
||
|
|
verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui, |
||
|
|
quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi: |
||
|
|
si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum, |
||
|
|
|
||
|
|
|
||
|
|
|
||
|
|
A. |
||
|
|
Vbi illaec quae dedi ante? C. Abusa. nam si ea durarent mihi, |
||
|
|
mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem. |
||
|
|
diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo: |
||
|
|
ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide. |
||
|
200 |
quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio, |
||
|
|
si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur. |
||
|
|
semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident. |
||
|
|
vetus est: 'nihili coactiost'--scis cuius. non dico amplius. |
||
|
|
Argyr. |
||
|
|
Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas, |
||
|
205 |
longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam, |
||
|
|
aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice. |
||
|
|
tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae; |
||
|
|
me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi; |
||
|
|
ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo |
||
|
210 |
usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia, |
||
|
|
usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram |
||
|
|
faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria |
||
|
|
fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius. |
||
|
|
nunc neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae. |
||
|
|
Clear. |
||
|
215 |
Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust. |
||
|
|
auceps quando concinnavit aream, offundit cibum; |
||
|
|
aves adsuescunt: necesse est facere sumptum qui quaerit lucrum; |
||
|
|
saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi. |
||
|
220 |
itidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego, |
||
|
|
esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aves; |
||
|
|
bene salutando consuescunt, compellando blanditer, |
||
|
|
osculando, oratione vinnula, venustula. |
||
|
|
si papillam pertractavit, haud est ab re aucupis; |
||
|
225 |
savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus. |
||
|
|
haecine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu? |
||
|
|
Argyr. |
||
|
|
Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves. |
||
|
|
Clear. |
||
|
|
Remeato audacter, mercedem si eris nactus: nunc abi. |
||
|
|
Argyr. |
||
|
|
Mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare, |
||
|
230 |
annum hunc ne cum quiquam alio sit? Clear. Tene? viginti minas; |
||
|
|
atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale. |
||
|
|
A. |
||
|
|
At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui. C. Dic quod lubet. |
||
|
|
A. |
||
|
|
Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis. |
||
|
|
habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas |
||
|
235 |
dabo, uti scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat |
||
|
|
nec quemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum. |
||
|
|
Clear. |
||
|
|
Quin, si tu voles, domi servi qui sunt castrabo viros. |
||
|
|
postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas; |
||
|
|
ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito: |
||
|
240 |
modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera. |
||
|
|
portitorum simillumae sunt ianuae lenoniae: |
||
|
|
si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent.-- |
||
|
|
Argyr. |
||
|
|
Interii, si non invenio ego illas viginti minas, |
||
|
|
et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi. |
||
|
245 |
nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia, |
||
|
|
supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro, |
||
|
|
dignos indignos adire atque experiri certumst mihi, |
||
|
|
nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore. |
||
|
|
Atto 2 Scena 1 |
||
|
|
Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier |
||
|
250 |
atque argento comparando fingere fallaciam. |
||
|
|
iam diu est factum quom discesti ab ero atque abiisti ad forum, |
||
|
|
[igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.] |
||
|
|
ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio. |
||
|
|
quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove |
||
|
255 |
atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom. |
||
|
|
serva erum, cave tu idem faxis alii quod servi solent, |
||
|
|
qui ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt. |
||
|
|
unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam? |
||
|
|
impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves, |
||
|
260 |
picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera |
||
|
|
consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam. |
||
|
|
sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst. |
||
|
|
certe hercle ego quantum ex augurio eius pici intellego, |
||
|
|
aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae. |
||
|
265 |
sed quid illuc, quod exanimatus currit huc Leonida? |
||
|
|
metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae. |
||
|
Atto 2 Scena 2 |
|||
|
|
Vbi ego nunc Libanum requiram aut familiarem filium, |
||
|
|
ut ego illos lubentiores faciam quam Lubentiast? |
||
|
|
maximam praedam et triumphum eis adfero adventu meo. |
||
|
270 |
quando mecum pariter potant, pariter scortari solent, |
||
|
|
hanc quidem, quam nactus, praedam pariter cum illis partiam. |
||
|
Lib. |
|||
|
Illic homo aedis compilavit, more si fecit suo. |
|||
|
vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam. |
|||
|
Leon. |
|||
|
Aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo. |
|||
|
Lib. |
|||
|
275 |
Mea quidem hercle opera liber numquam fies ocius. |
||
|
|
Leon. |
||
|
Etiam de tergo ducentas plagas praegnatis dabo. |
|||
|
Lib. |
|||
|
Largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit. |
|||
|
Leon. |
|||
|
Nam si huic sese occasioni tempus supterduxerit, |
|||
|
numquam edepol quadrigis albis indipiscet postea; |
|||
|
280 |
erum in obsidione linquet, inimicum animos auxerit. |
||
|
|
sed si mecum occasionem opprimere hanc, quae obvenit, studet, |
||
|
maximas opimitates, gaudio exfertissimas |
|||
|
suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri, |
|||
|
adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii, |
|||
|
285 |
nostro devincti beneficio. Lib. Vinctos nescio quos ait; |
||
|
|
non placet: metuo, in commune ne quam fraudem frausus sit. |
||
|
Leon. |
|||
|
Perii ego oppido, nisi Libanum invenio iam, ubiubi est gentium. |
|||
|
Lib. |
|||
|
Illic homo socium ad malam rem quaerit quem adiungat sibi. |
|||
|
non placet: pro monstro extemplo est, quando qui sudat tremit. |
|||
|
Leon. |
|||
|
290 |
Sed quid ego hic properans concesso pedibus, lingua largior? |
||
|
|
quin ego hanc iubeo tacere, quae loquens lacerat diem? |
||
|
Lib. |
|||
|
Edepol hominem infelicem, qui patronam comprimat. |
|||
|
nam si quid sceleste fecit, lingua pro illo perierat. |
|||
|
Leon. |
|||
|
Adproperabo, ne post tempus praedae praesidium parem. |
|||
|
Lib. |
|||
|
295 |
Quae illaec praeda est? ibo advorsum atque electabo, quidquid est. |
||
|
|
iubeo te salvere voce summa, quo ad vires valent. |
||
|
Leon. |
|||
|
Gymnasium flagri, salveto. Lib. Quid agis, custos carceris? |
|||
|
Leon. |
|||
|
O catenarum colone. Lib. O virgarum lascivia. |
|||
|
Leon. |
|||
|
Quot pondo ted esse censes nudum? Lib. Non edepol scio. |
|||
|
Leon. |
|||
|
300 |
Scibam ego te nescire, at pol ego, qui ted expendi, scio: |
||
|
|
nudus vinctus centum pondo es, quando pendes per pedes. |
||
|
Lib. |
|||
|
Quo argumento istuc? Leon. Ego dicam, quo argumento et quo modo. |
|||
|
ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium, |
|||
|
ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem, |
|||
|
305 |
nec dependes nec propendes--quin malus nequamque sis. |
||
|
|
Lib. |
||
|
Vae tibi. Leon. Hoc testamento Servitus legat tibi. |
|||
|
Lib. |
|||
|
Verbivelitationem fieri compendi volo. |
|||
|
Quid istud est negoti? Leon. Certum est credere. Lib. Audacter licet. |
|||
|
Leon. |
|||
|
Sis amanti subvenire familiari filio, |
|||
|
310 |
tantum adest boni improviso, verum commixtum malo: |
||
|
|
omnes de nobis carnificum concelebrabuntur dies. |
||
|
Libane, nunc audacia usust nobis inventa et dolis. |
|||
|
tantum facinus modo inveni ego, ut nos dicamur duo |
|||
|
omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant. |
|||
|
Lib. |
|||
|
315 |
Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi, |
||
|
|
hariolari quae occeperunt, sibi esse in mundo malum. |
||
|
quidquid est, eloquere. Leon. Magna est praeda cum magno malo. |
|||
|
Lib. |
|||
|
Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant, |
|||
|
habeo opinor familiare tergum, ne quaeram foris. |
|||
|
Leon. |
|||
|
320 |
Si istam firmitudinem animi optines, salvi sumus. |
||
|
|
Lib. |
||
|
Quin si tergo res solvenda est, rapere cupio publicum: |
|||
|
pernegabo atque obdurabo, periurabo denique. |
|||
|
Leon. |
|||
|
Em ista virtus est, quando usust qui malum fert fortiter; |
|||
|
fortiter malum qui patitur, idem post potitur bonum. |
|||
|
Lib. |
|||
|
325 |
Quin rem actutum edisseris? cupio malum nanciscier. |
||
|
|
Leon. |
||
|
Placide ergo unum quidquid rogita, ut adquiescam. non vides |
|||
|
me ex cursura anhelitum etiam ducere? Lib. Age, age, mansero |
|||
|
tuo arbitratu, vel adeo usque dum peris. Leon. Vbinam est erus? |
|||
|
Lib. |
|||
|
Maior apud forumst, minor hic est intus. Leon. Iam satis est mihi. |
|||
|
Lib. |
|||
|
330 |
Tum igitur tu dives es factus? Leon. Mitte ridicularia. |
||
|
|
Lib. |
||
|
Mitto. * istuc quod adfers aures exspectant meae. |
|||
|
Le. |
|||
|
Animum adverte, ut aeque mecum haec scias. Li. Taceo. Le. Beas. |
|||
|
meministin asinos Arcadicos mercatori Pellaeo |
|||
|
335 |
nostrum vendere atriensem? Lib. Memini. quid tum postea? |
||
|
Leon. |
|||
|
Em ergo is argentum huc remisit, quod daretur Saureae |
|||
|
|
pro asinis. adulescens venit modo, qui id argentum attulit. |
||
|
Lib. |
|||
|
Vbi is homost? Leon. Iam devorandum censes, si conspexeris? |
|||
|
Lib. |
|||
|
Ita enim vero. sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas |
|||
|
340 |
vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iam erant ungulae? |
||
|
Leon. |
|||
|
Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas. |
|||
|
|
Lib. |
||
|
Teneo, atque idem te hinc vexerunt vinctum rus. Le. Memor es probe. |
|||
|
verum in tonstrina ut sedebam, me infit percontarier, |
|||
|
ecquem filium Stratonis noverim Demaenetum. |
|||
|
345 |
dico me novisse extemplo et me eius servom praedico |
||
|
esse, et aedis demonstravi nostras. Lib. Quid tum postea? |
|||
|
|
Leon. |
||
|
Ait se ob asinos ferre argentum atriensi Saureae, |
|||
|
viginti minas, sed eum sese non nosse hominem qui siet, |
|||
|
ipsum vero se novisse callide Demaenetum. |
|||
|
350 |
quoniam ille elocutus haec sic-- Lib. Quid tum? Leon. Ausculta ergo, scies. |
||
|
extemplo facio facetum me atque magnificum virum, |
|||
|
|
dico med esse atriensem. sic hoc respondit mihi: |
||
|
'ego pol Sauream non novi neque qua facie sit scio. |
|||
|
te non aequomst suscensere. si erum vis Demaenetum, |
|||
|
355 |
quem ego novi, adduce: argentum non morabor quin feras.' |
||
|
ego me dixi erum adducturum et me domi praesto fore; |
|||
|
|
ille in balineas iturust, inde huc veniet postea. |
||
|
quid nunc consili captandum censes? dic. Lib. Em istuc ago, |
|||
|
quo modo argento intervortam et adventorem et Sauream. |
|||
|
360 |
iam hoc opus est exasceatum; nam si ille argentum prius |
||
|
hospes huc affert, continuo nos ambo exclusi sumus. |
|||
|
|
nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus, |
||
|
mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos, |
|||
|
ni hodie Argyrippo essent viginti argenti minae; |
|||
|
365 |
iussit vel nos atriensem vel nos uxorem suam |
||
|
defraudare, dixit sese operam promiscam dare. |
|||
|
|
nunc tu abi ad forum ad erum et narra haec ut nos acturi sumus: |
||
|
te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream, |
|||
|
dum argentum afferat mercator pro asinis. Leon. Faciam ut iubes. |
|||
|
Lib. |
|||
|
370 |
Ego illum interea hic oblectabo, prius si forte advenerit. |
||
|
Leon. |
|||
|
Quid ais? Lib. Quid vis? Le. Pugno malam si tibi percussero, |
|||
|
|
mox cum Sauream imitabor, caveto ne suscenseas. |
||
|
Lib. |
|||
|
Hercle vero tu cavebis ne me attingas, si sapis, |
|||
|
ne hodie malo cum auspicio nomen commutaveris. |
|||
|
Leon. |
|||
|
375 |
Quaeso, aequo animo patitor. L. Patitor tu item, cum ego te referiam. |
||
|
Leon. |
|||
|
Dico ut usust fieri. Lib. Dico hercle ego quoque ut facturus sum. |
|||
|
|
Leon. |
||
|
Ne nega. Lib. Quin promitto, inquam, hostire contra ut merueris. |
|||
|
Leon. |
|||
|
Ego abeo, tu iam, scio, patiere. sed quis hic est? is est, |
|||
|
ille est ipsus. iam ego recurro huc. tu hunc interea hic tene. |
|||
|
380 |
volo seni narrare. Lib. Quin tuom officium facis ergo ac fugis? |
||
|
|
|||
|
|
|||
|
|
Atto 3 Scena 2 |
||
|
545 |
Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas, |
||
|
|
quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, |
||
|
|
[scapularum confidentia, virtute ulmorum freti] |
||
|
|
qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, |
||
|
550 |
nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias |
||
|
|
indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, |
||
|
|
[qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt] |
||
|
|
... |
||
|
|
eae nunc legiones, copiae exercitusque eorum |
||
|
555 |
vi pugnando periuriis nostris fugae potiti. |
||
|
|
id virtute huius collegae meaque comitate |
||
|
|
factumst. qui me vir fortior ad sufferundas plagas? |
||
|
|
Leon. |
||
|
|
Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare |
||
|
|
sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti. |
||
|
560 |
ne illa edepol pro merito tuo memorari multa possunt: |
||
|
|
ubi fidentem fraudaveris, ubi ero infidelis fueris, |
||
|
|
ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris, |
||
|
|
ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus, |
||
|
|
ubi saepe causam dixeris pendens adversus octo |
||
|
565 |
artutos, audacis viros, valentis virgatores. |
||
|
|
Lib. |
||
|
|
Fateor profecto ut praedicas, Leonida, esse vera; |
||
|
|
verum edepol ne etiam tua quoque malefacta iterari multa |
||
|
|
et vero possunt: ubi sciens fideli infidus fueris, |
||
|
|
ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus, |
||
|
570 |
[ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus,] |
||
|
|
ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris, |
||
|
|
ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris, |
||
|
|
[ubi amicae quam amico tuo fueris magis fidelis,] |
||
|
|
ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo |
||
|
575 |
validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis. |
||
|
|
num male relata est gratia, ut collegam collaudavi? |
||
|
|
Leon. |
||
|
|
Vt meque teque maxime atque ingenio nostro decuit. |
||
|
|
Lib. |
||
|
|
Iam omitte ista atque hoc quod rogo responde. Leon. Rogita quod vis. |
||
|
|
Lib. |
||
|
|
Argenti vinginti minas habesne? Leon. Hariolare. |
||
|
580 |
edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis: |
||
|
|
ut adsimulabat Sauream med esse quam facete! |
||
|
|
nimis aegre risum contini, ubi hospitem inclamavit, |
||
|
|
quod se absente mihi fidem habere noluisset. |
||
|
|
ut memoriter me Sauream vocabat atriensem! |
||
|
|
Li. |
||
|
585 |
Mane dum. Le. Quid est? Li. Philaenium estne haec quae intus exit |
||
|
|
atque Argyrippus una? Leon. Opprime os, is est. subauscultemus. |
||
|
|
Lib. |
||
|
|
Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam? |
||
|
|
taciti auscultemus. Leon. Attatae, modo hercle in mentem venit, |
||
|
|
nimis vellem habere perticam. Lib. Quoi rei? Leon. Qui verberarem |
||
|
590 |
asinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina. |
||
|
Atto 4 Scena 1 |
|||
|
Agedum istum ostende quem conscripsti syngraphum |
|||
|
inter me et amicam et lenam. leges pellege. |
|||
|
nam tu poeta es prorsus ad eam rem unicus. |
|||
|
Parasitvs |
|||
|
Horrescet faxo lena, leges cum audiet. |
|||
|
|
Diab. |
||
|
750 |
Age quaeso mi hercle translege. Par. Audin? Diab. Audio. |
||
|
Par. |
|||
|
'Diabolus Glauci filius Clearetae |
|||
|
lenae dedit dono argenti viginti minas, |
|||
|
Philaenium ut secum esset noctes et dies |
|||
|
hunc annum totum.' Diab. Neque cum quiquam alio quidem. |
|||
|
|
Par. |
||
|
755 |
Addone? Diab. Adde, et scribas vide plane et probe. |
||
|
Par. |
|||
|
'Alienum hominem intro mittat neminem. |
|||
|
quod illa aut amicum aut patronum nominet, |
|||
|
aut quod illa amicae * amatorem praedicet, |
|||
|
fores occlusae omnibus sint nisi tibi. |
|||
|
760 |
in foribus scribat occupatam esse se. |
||
|
aut quod illa dicat peregre allatam epistulam, |
|||
|
ne epistula quidem ulla sit in aedibus |
|||
|
nec cerata adeo tabula; et si qua inutilis |
|||
|
pictura sit, eam vendat: ni in quadriduo |
|||
|
765 |
abalienarit, quo abs te argentum acceperit, |
||
|
tuos arbitratus sit, comburas, si velis, |
|||
|
ne illi sit cera, ubi facere possit litteras. |
|||
|
vocet convivam neminem illa, tu voces; |
|||
|
ad eorum ne quem oculos adiciat suos. |
|||
|
770 |
si quem alium aspexit, caeca continuo siet. |
||
|
|
tecum una potet, aeque pocla potitet: |
||
|
abs ted accipiat, tibi propinet, tu bibas, |
|||
|
ne illa minus aut plus quam tu sapiat.' Diab. Satis placet. |
|||
|
Par. |
|||
|
'Suspiciones omnes ab se segreget. |
|||
|
775 |
neque illaec ulli pede pedem homini premat, |
||
|
cum surgat, neque <cum> in lectum inscendat proximum, |
|||
|
neque cum descendat inde, det cuiquam manum: |
|||
|
spectandum ne cui anulum det neque roget. |
|||
|
talos ne cuiquam homini admoveat nisi tibi. |
|||
|
780 |
cum iaciat, 'te' ne dicat: nomen nominet. |
||
|
deam invocet sibi quam libebit propitiam, |
|||
|
deum nullum; si magis religiosa fuerit, |
|||
|
tibi dicat: tu pro illa ores ut sit propitius. |
|||
|
neque illa ulli homini nutet, nictet, annuat. |
|||
|
785 |
post, si lucerna exstincta sit, ne quid sui |
||
|
membri commoveat quicquam in tenebris.' Diab. Optumest. |
|||
|
ita scilicet facturam. verum in cubiculo-- |
|||
|
deme istuc--equidem illam moveri gestio. |
|||
|
nolo illam habere causam et votitam dicere. |
|||
|
|
Par. |
||
|
790 |
Scio, captiones metuis. Diab. Verum. Par. Ergo ut iubes |
||
|
tollam. Diab. Quid ni? Par. Audi relicua. Diab. Loquere, audio. |
|||
|
Par. |
|||
|
'Neque ullum verbum faciat perplexabile, |
|||
|
neque ulla lingua sciat loqui nisi Attica. |
|||
|
forte si tussire occepsit, ne sic tussiat, |
|||
|
795 |
ut cuiquam linguam in tussiendo proserat. |
||
|
quod illa autem simulet, quasi gravedo profluat, |
|||
|
hoc ne sic faciat: tu labellum abstergeas |
|||
|
potius quam cuiquam savium faciat palam. |
|||
|
nec mater lena ad vinum accedat interim, |
|||
|
800 |
nec ulli verbo male dicat. si dixerit, |
||
|
haec multa ei esto, vino viginti dies |
|||
|
ut careat.' Diab. Pulchre scripsti. scitum syngraphum. |
|||
|
Par. |
|||
|
'Tum si coronas, serta, unguenta iusserit |
|||
|
ancillam ferre Veneri aut Cupidini, |
|||
|
805 |
tuos servos servet, Venerine eas det an viro. |
||
|
si forte pure velle habere dixerit, |
|||
|
tot noctes reddat spurcas quot pure habuerit.' |
|||
|
haec sunt non nugae, non enim mortualia. |
|||
|
Diab. |
|||
|
Placent profecto leges. sequere intro.-- Par. Sequor. |
|||
|
|
Atto 4 Scena 2 |
||
|
810 |
Sequere hac. egone haec patiar aut taceam? emori |
||
|
|
me malim, quam haec non eius uxori indicem. |
||
|
|
ain tu? apud amicam munus adulescentuli |
||
|
|
fungare, uxori excuses te et dicas senem? |
||
|
|
praeripias scortum amanti atque argentum obicias |
||
|
815 |
lenae? suppiles clam domi uxorem tuam? |
||
|
|
suspendam potius me, quam tu haec tacita auferas. |
||
|
|
iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem, |
||
|
|
nisi quidem illa ante occupassit te, effliges scio, |
||
|
|
luxuriae sumptus suppeditare ut possies. |
||
|
|
Par. |
||
|
820 |
Ego sic faciundum censeo: me honestiust, |
||
|
|
quam te palam hanc rem facere, ne illa existimet |
||
|
|
amoris causa percitum id fecisse te |
||
|
|
magis quam sua causa. Diab. At pol qui dixti rectius. |
||
|
|
tu ergo fac ut illi turbas lites concias; |
||
|
825 |
cum suo sibi gnato unam ad amicam de die |
||
|
|
potare, illam expilare <narra>. Par. Ne mone, |
||
|
|
ego istud curabo.-- Diab. At ego te opperiar domi. |
||